- ANNULI Episcoporum
- ANNULI EpiscoporumPraelatorum, Pontisicum, in Communione Romana memorantur, in Chron. Mauriniacensi l. 3. Ipsos quoque annulos, in quibus ad ipsos (Episcopos) pertinens Ecclesiae desponsatio exprimitur, sine respectu misericordiae abstulit. Et in Chaerta Iohannis Archiepiscopi Capuani A. C. 1301. Item annulum unum Pntisicalem de auro magnum, apud Carolum du Fresne Glossar. Cuiusmodi annulum aureum, gemmâque pretiosâ ornatum, sed sine sculptura aliqua, vult Durandus l. 2. c. 9. Ponitur autem in Pontificali celebratione, in annulari digito: sicuti Sponsis in Nuptiali Sacro, et Galliae Regi, quando ab Episcopo Rhemensi inungitur. Protonotariis autem non participantibus et Doctoribus, in eadem Ecclesia cum annulo celebrare non licet, uti nec Cathedralium Canonicis: penes Ethnicos vero plane nemini. Ovidius Fastor. l. 4. v. 658.---- Nec digitis Aiulus ullus inest, etc.Cum Pontifex novo Cardinali titulum confert, annulum digito eius sapphiro fulgentem inserit, pro quo quingenta Cardinalis scuta solvit, quae a Gregorio XII. assignata fuêre Collegio Germanico de Urbe; postea vero â Sixto V. abrogata: tandem Congregationi de Propaganda Fide, per specialem Bullam Gregorii XV. applicata sunt, etc. Domnic. Macer Hierolexico. Vide quoque Honor. Augustodunensem l. 1. c. 206. aliosque a Car. du Fresne citatos; de Annulo Piscatoris autem infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.